Mod. 28 Mar 2001

Descriptio Nova Generias Plantæ Rarissimæ …
BRUNSVIGIAE

Lorenz Heister (1753)

LI. Utilissimum hinc esse censeo, genus hoc Lirio-narcissi Morisoni, Tournefortii ac Boerhavii, sive Amaryllidis Linnæi, quod mihi valde confusum videtur, in plura distincta genera, ex manifestissimis notis, a calycibus sive vaginis ac floribus diversis potissimum desumtis, dispescere, et primo quidem ex eo fundamento, quod quasdem eius species minifeste monopetalas esse notaverim, quas Morisonus, Tournefortius, Boerhavius et Linnæus omnes hexapetalos esse putarunt, atque etiam propterea ad flores hexapetalos retulerunt. Verum, ex mea observatione et sententia, monopetali et hexapetali melioris distinctionis caussa cum Rivinianis a se invicem sunt separandi, atque priores ad ordinem monopetalorum, posteriores vero, ad hexapetalorum ordinem sunt referendi. Deinde accedit etiam hoc, quod in quibusdam Lirio-narcissi speciebus flores sint figuræ æqualis sive regularis, in quibusdam vero inæqualis sive irregularis, sicuti iam hanc differentiam in System. Meo plantar, generali pag. 5 et supra quoque pag. X indicavi, atque in Semiologia mea plantarum adhuc uberius exponam. Præterea quædam species flore regulari vaginam obtinent simplicem, uno latere tantum dehiscentem, quæ signa Boerhavius et Linnæus Lirio-Narcisso sive Amaryllidi tanquam notas characteristicas adscribunt, hinc his plantis nomen Lirio-narcissi, diu iam usitatum, relinquam, qualis inter ceteras potissimum est illa flore albo extus rubente, et illa autumnalis flore luteo, de quibus modo egi, aliæque his similes. Aliæ vero flore regulari monopetalo, vaginum sive thecam habent utrinque atque sic in duas valvas dehiscentem, quibus tursus a vero Lirio-narcissi et Amaryllidis Lin. genere differunt; et qui suspicor, plures adhuc species horum generum Morisoni, Horti Amstelodamensis, Tournefortii, Linnæi aliorumque esse monopetalas regulares, rogo omnes genuinos ac verum amantes Botanicos, quibus plures species Lirio-narcissi præsto sunt, quam humanissime, velint paullo curatius adhuc inquirere atque observare, an non adhuc plures, inter eas sint monopetalæ, quæ pro hexapetalis adhuc habitæ sunt, sicuti figuræ Aldini p. 52, Ferrarii, Cornuti, Morisoni, Commelini, Hermanni in Paradiso Bat. Tournefortii, Merianæ in Metamorphosi insector. Surinamens. Tab. XXII, itemque Iacobi Douglassii Figuræ Tab. I et II de Lilio Sarniensi exhibitæ, Trewii tam in plantis suis selectis tab. XIII, quæ Augustæ Vindelicorum Haidii cælo, quam quæ Norimbergæ Seligmanni opera sub n. I et II prodierunt, aliæque innuere videntur, mihique suas observationes indicare, ut sic accuratius dissimes a similibus distinguantur, et in ordinem, genus ac locum debitum redigi queant. Hoc igitur genus ultimum, quia cum floris Lilii figura valde convenit, sed vagina bivalvi a prioribus differt, a me LILIAGO appellabitur, nomine, quo alias cel. Conr. Gesnerus iam usus est in Hist. Plantar. Valer. Cordi fol. 150, b. Illis vero speciebus, quæ notas habent Lirio-Narcissi et revera hexapetalæ sunt, atque regularibus sive æqualibus liliaceis floribus donatæ, si modo revera tales existere probetur, nomen tunc aliud dari potest. Deinde vero etiam monopetalæ irregulares a regularibus, melioris doctrinæ caussa, sunt distinguendæ, et ad ordinem irregularium redigendæ. Nolo autem hic ob leves minutias, verbi gratia, ob levem aliquam vel in laciniis aut petalis, vel staminibus aut pistillis inæqualitatem, plantas has ad irregulares referre, sed magna et in sensus sine microsopiis facile incurrens inæqualitas adsit, volo, sicuti ex. gr. in BRVNSVIGIA et Sprekelia nostra, quas sic ad monopetalis inæqualis retuli; quo ipso etiam nominum prolixitas specierum valde imminuitur, dum Linnæus et asseciæ eius singulæ speciei nomini addere coacti suerunt verba: flore sive corolla æquali vel corolla inæquali, itemque vagina vel spatha simplici, vel utrinque dehiscente; quæ duo vocabula, si ex generis definitione vel ordine iam nota sunt, hoc genus flores habere vel æquales vel inæquales, vel etiam vaginam aut thecam simplicem vel bivalvem, semper in speciebus omitti, et sic nomina specifica breviora, imo sæpe perbrevia atque etiam multo faciliora fieri possunt discentibus.


Note: The importance of this passage is that Heister distinguished the Cape Belladonnas, depicted in Seligmann's Hortus Nitidissimis (vol. I and II), as Liliago before Linnaeus described them as Amaryllis reginae (1759). Heister did not mention a trivial name (specific epithet), so we may suggest Liliago reginae (L.) Heist. loan loans co uk personal secured