5. Narcissus Jacobaeus Indicus Ger. Indicus totus ruber C.B. Indicus latifolius rubro flore J.B. Indicus flore rubro, dictus Jacobaeus Park.
Clus.
Radix huic bulbosa, Cepae rotundae similima, verum superna tunica
pulla. Folia primum emittit crass, oblonga, Narcissi marini 1.
aemula, secundum vero folia, atque adeo ex latere pedalis & longior etiam
emicat caulis, plerunque, unus, aliquando vero & alter, nonnunquam
pariter (quanquam hoc raro) interdum successive, dilute rubens, rotundus,
compresso tamen stylo, cavus & interius subalbidus, qui in membraneam
desinit vaginulam saturate rubentem, & ad extremum acuminatam sissamque
è qua flos unicus erumpit oblongus, pediculo nixus
viridiore, qui deorsum inflexus & nutans, minus tamen quam in Leucoio
bulboso aut Lilio rubro, sex munitur petalis, eleganti minii colore
rubentibus, tribus superioribus, totidem inferioribus, quorum quod
è superioribus medium est, surrectius eminet, reliqua duo ad
latera à medio reflectuntur, inferiora autem deorsum curvantur,
cunctis ita concinnatis ut ensis etiam rubri, qui ab ordinis S. Jacobi
equitibus in veste gestatur forman valde referat, unde Jacobaei cognomen
à Simone de Tovar descriptionis autore ei inditum. Sunt porro
in hoc elegantissimo flore stamina septem, similiter rubra, quorum
medium aliquanto longius in triangularem apicem definit, caetera sex apices
transversi finiunt interius fusci, superficie vero luteo pulvisculo
obducti; cuncta vero ad mediam fere eorum longitudinem medium ex
inferioribus folium ambit: idem etiam à reliquis duobus inferioribus
complexum: atque ubi haec deorsum flectuntur stamina ipsa sursum
elevantur. Clusius florem Arundinis Indicae dictae flori non valde
absimilem dicit.
Ex India Orientali adfertur.
6. Narcissus Indicus Liliaceus saturato colore purpurascens Ferrarii.
Fer.
Magnitudine formaque candido Lilio par est, floreis foliis magis
continuatis minusque resupinas dispas, florum numero superior, quibus, albo
rubroque, blande temporatis circiter Septembres calendas expingitur, ut
ipsius pulchritudo lacte & sanguine coaluisse videatur. Albidae membranae
rupto involucro, conniventis primum folia floris modice rubent,
coloratioribus tantum lineis in longitudinem virgata: in calathi deinde
imaginem diducta alduto pudore suffunduntur. Toto denique senili vultu
rubicundiore, dum deflorescunt floridiora sunt. Imus umbilicus intus
florisque flavet. Sex inaequalia stamina ima parte candicantia,
summa subrubentia, lunatos in crocos ex viridi flaventes desinunt.
Septimum & medium stamen prolixius, itidemque coloratum apice nullo
insignitur [stylus hoc] Vicenci pluresve flores, è pediculis satis
crassis, binos seu ternos digitos longis, ex atro virentibus, & sive
devexis sive arrectis; modo in orbem penduli, modo in sylvam prominuli,
necnon particulatim dehicentes summum caulem coronant. Caulis ipse
rotundus, digitum crassus, ac prope bipalmis ex viridi obsolescit in
rubeum. Folia Liliacei viroris & Narcissinae magnitudinis, arefacto
jam flore, à latere caulis enata in ipsum caulem incumbunt. Bulbus
Neapolitano in tepore Scillam prope exaequat, Romano sub coelo minus tumet;
instar Eriophori summo sub cortice membranaceo lanosus extra paller, nec
florem fert nisi ad justam Punici mali molem adolevit. Et hic Narcissus
more caetorum sementat, pauco tamen proventu.
Narcissus Indicus Liliaceus diluto colore purpurascens Fer. à praecendente, contractiore bulbo, caule tenuiore pedali & inaequaliter rotundo, florum quoque minore & numero & magnitudine facieque dilutiore degenerat.